- BARRIUM
- BARRIUMArvernis Galliae popul. Barri, aedium aliquot et domorum, extra urbem et ad suburbana, congeries. Charta Hispan. aerae 1140. apud Anton. de Yepez, in Chron.Ordinis S. Benedicti Tom. VI. Et damus vobis illum barrium ante illa porta, quae respicit ad illum flumen in parte sinistra, ut populetis illum post parte vestra;et fiat integrum barrium illum ad domum S. Mariae et vestrum vestrisque successoribus. Alia Philippi Pulchri Regis Franciae pro Panagio villae Sarlatensis A. C. 1299. Omnibus habitatoribus dictae villae et barriorum et ipsius parochiae et aliis extra dictam villam et parochiam commorantibus etc, Unde in urbe Claromontensi Galliae, domorum istiusmodi series, intra S. Alarici suburbicum, les Barri de S. Aliri dicitur. In Provinciae vero Comitatu Barrium vocant eum aedium numerum, qui muris mcluditur. Vide Auctores hanc in rem laudatos, Carolo du Fresne in Glossar. Hinc Barriani, castri incolae, qui in castri vel oppidi barriis mansionem habent, apud Eund.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.